Ecce autem Core, filius Isar, fratris Amram, cum vidisset fratrueles suos honoratos, alterum sacerdotio, alterum ducatu populi, invidit, et murmurans contra Moysen et Aaron, complices secum habuit ducentos quinquaginta de levitis majoribus, quos etiam dignos sacerdotio praeferebat: adjunxeratque sibi Dathan, et Abiron, potentiores Rubenitarum, quibus principatum populi deberi dicebat, quia fuerant de Ruben primogenito. Quibus Moyses ait: Tollat unusquisque vestrum thuribulum suum; et cras hausto igne superponat thymiama, et Aaron vobiscum, et quem elegerit Dominus, ipse sit sanctus. Misit ergo Moyses mane, ut vocaret Dathan et Abiron, qui dixerunt: Non veniemus. Et convocata omni multitudine, dixit Moyses ad Core, et ducentos quinquaginta: Tollite thuribula vestra, et ponite thymiama super ea, et state coram Domino. Illis autem sic stantibus, Moyses descendit cum senioribus populi, ad Dathan et Abiron, ut eos vocaret. Nam, et Abiron, ut dicit Josephus, ex parte Levita erat. Illi autem stabant cum uxoribus et liberis, et omni frequentia domus suae in introitu papilionum suorum, parati potius ad resistendum, si vim inferre vellet Moyses, quam ad obediendum. Quod videns Moyses oravit ad Dominum, ut insolita morte perirent; et sic planum fieret quod Dominus ipsum miserat. Quo orante, et flente tremuit terra, expavitque populus, grandi strepitu per illorum tabernacula excitato, et scissa est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum devoravit eos, cum omni substantia eorum, et descenderunt vivi in infernum, id est in patulum terrae hiatum. Et reducta est terra, quasi nihil horum factum esse videretur. Sed et ignis egressus est de thuribulis Core, et concilii ejus, tantus quantus nec de terra prolatus, vel concursione fulminum, aut violentia spirituum, visus est unquam exsilire, et devoravit eos, Aaron stante illaeso. Tulitque Eleazar thuribula eorum, ex praecepto Domini, igne huc illucque disperso, et ea produxit in laminas, formansque ex eis coronulas aureas, affixit eas altari aeneo, ad commonendum filios Israel ne quis, nisi de semine Aaron, accederet ad offerendum incensum Domino, ne similia pateretur. Tamen et sic fabrefactae erant, quod ibi stabant ad decorem.